ATHENAEUM Romanum

ATHENAEUM Romanum
ATHENAEUM Romanum
cuius mentio apud Iul. Capitolin. in Pertinace, c. 11. Pertinax eô die processionem, quam ad Athenaeum paraverat, ut audiret Poetam etc. Lamprid. in Alex. Seu. c. 35. Ad Athenaeum audiendorum et Graecorum et Latinorum Rhetorum vel Poetarum causâ frequenter processit. Capitolin. item in Gordianis c. 3. Ubi adolevit, in Athenaeo controversias declamavit, audientibus eum Imperatorib. et apud Stdonium Apollinarem saepius, locus fuit, quod nomen ipsum arguit, studiis Minervae sacer: cuius honori dicatam inibi fuisse aliquam aedem aut cellam ex eo quis coniciat, quod etiam Senatum haberi in Athenaeo mos fuit, uti refert Dio extremô Iulianô; Senatus autem nisi in Templo et loco per Augures constituto, haberi non potuit. Mirum tamen, causam appellationis petere Dionem, non ἀπὸ τῆς Α᾿θηνᾶς et Minervae aede; sed ab eo, quod illuc convenirent homines docti et Minervae sacris initiati. Quare fieri potest, ut nulla ibi eslet Minervae aedes: sunt enim res diversae, Templum et Aedes. Quam sententiam firmat Aur. Victor, cuius, sunt de Hadriano ista: Gymnasia Doctoresque curare occoepit: adeo quidem, ut etiam ludum ingenuarum Artitum, quod Athenaeum vocant, constitueret. Ubi videmus ludum ingenuarum Artium, non aedem Minervae, dici: hoc amplius vero ex isto Victoris unico loco discimus, Hadrianum Athenaei Romani conditorem fuisse et publicum illud opus struxisse. Casaubon. Not. ad Historiam Augustam, Capitolin. imprimis. Ab hoc porro Athenaeo omnia Auditoria postmodum nomen traxêre: in quibus, praeter dicta, Ducum Imperatorumque monumenta varia, ut epistolae, orationes, et similia, quae ad Historiam facerent, servari recondique consuevisse videntur Salmasio ad Pollionem in XXX. Tyrannis. c. 10. Vide quoque infra Musea, Panathenaicum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Athenaeum — Athenæum Athenæum Lieu de construction …   Wikipédia en Français

  • Collegium Romanum — Vorlage:Infobox Hochschule/Mitarbeiter fehltVorlage:Infobox Hochschule/Professoren fehlt Pontificia Universitas Gregoriana Gründung 1551 Trägerschaft …   Deutsch Wikipedia

  • Richard Wilton — (died December 211239) was an English scholastic philosopher.WorksHis works included:*a commentary on the Sentences of Peter Lombard; *a treatise in five books against the heresies of his own age; *commentaries on the Book of Genesis and the… …   Wikipedia

  • Richard Wilton —     Richard Wilton     † Catholic Encyclopedia ► Richard Wilton     Died December 21, 1239. He was a medieval scholar of whom little is known except that he was an Englishman who joined the Trinitarians. His works included a commentary on the… …   Catholic encyclopedia

  • Collegio Romano — Vorlage:Infobox Hochschule/Mitarbeiter fehltVorlage:Infobox Hochschule/Professoren fehlt Pontificia Universitas Gregoriana Gründung 1551 Trägerschaft …   Deutsch Wikipedia

  • Gregoriana — Vorlage:Infobox Hochschule/Mitarbeiter fehltVorlage:Infobox Hochschule/Professoren fehlt Pontificia Universitas Gregoriana Gründung 1551 Trägerschaft …   Deutsch Wikipedia

  • Pontificia Università Gregoriana — Vorlage:Infobox Hochschule/Mitarbeiter fehltVorlage:Infobox Hochschule/Professoren fehlt Pontificia Universitas Gregoriana Gründung 1551 Trägerschaft …   Deutsch Wikipedia

  • Rom [2] — Rom (Roma; hierzu »Plan des alten Rom« und »Plan der Kaiserforen und des Palatin«), Hauptstadt des röm. Weltreichs (s. Römisches Reich), in der Landschaft Latium am Tiber unterhalb der Einmündung des Anio gelegen, da, wo die Schiffbarkeit des… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Völkerwanderung — Spangenhelm aus dem 6. Jahrhundert, Import aus oströmischen Werkstätten. In der historischen Forschung wird unter dem Begriff Völkerwanderung im engeren Sinne die Wanderbewegung vor allem germanischer Gruppen im Zeitraum vom Einbruch der Hunnen… …   Deutsch Wikipedia

  • Avènement de la République romaine — République romaine Pour les articles homonymes, voir République romaine (homonymie). République romaine Res Publica Romana …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”